- ADUNATUS
- ADUNATUSμονόχωρος εν τάβλη in veterib. Gloss. Graec. Lat. Adunatus in tabula, i. e. ad unum redactus calculum, ὁ μονωθεὶς, cum uno calculo solo relictus: cui calculus unus in suo loco sedeque relictus est, coeteris a collusore captis. In ludo enim calculorum tum tesserarm, quam πεττέιαν Graeci dicunt, lineze, in quibus disponebantur calculi, χῶραι vocabantur. Hinc μονό χωρος, tam in tesseris, quam in latruculis, lusor ille, qui omnibus suis calculis spoliatus et victus bibat, utpote qui ad unum esset redactus. Unde Aristaeneto in Epistolis nomen infelicis aleatoris ac tablistae, μονόχωρος l. 1. Ep. 13. Porro loca illa in alveo seu tabula lusoria, etiam τόπους appellare consueverunt. Etymologicum magnum, πρὸς τοὺς τόθους, οὓς ἔχει παλαμήδειον ἀβάκιον, ad loca, quae habet Palamedis tabella. χαραλώματα quoque vocabant: Latini mandras. Martial. l. 7. Epigr. 72. v. 8.Mandris et vitreô latronc clausos.Auctor Panegyrici,--- --- --- --- Hic ad maiora movetur,Ut citus et fractâ prorumpat in agmina mandrâ.Item septa vallos, carceres, etc. Salmas. ad Vopisc. in Proculo. Car. du Fresne vocabulum hoc unum est ex nominibus locorun in tabula; alia fuêre Autigonus Divus etc. ex Agathiae Epigr. l. 1. Anthol. c. 61.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.